라틴어 문장 검색

ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:1)
ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:1)
trifariam Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:1)
exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 19:1)
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
- Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 71:1)
tres duces discordantes, prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 598:3)
ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 173:1)
postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION